P1 Latinská bula “Suprema Dispositione”
Pia VI. z roku 1777
Pius VI. Episcopus Servus Servorum Dei ad Perpetuam rei Memoriam.
Suprema Dispositione cujus inscrutabili Provedentia Ordinationem suscipiunt Universa Super eminenti Apostolicae Dignitatis Specula Meritis licet imparibus constituti, illiusque vices in terris gerentes, qui
gloriosus regnat in Coelis inter caeteras Curas humeris Nostris incumbentes illam libenter amplectimur,
per quam Nostrae Provisionis Ope Cathedrales Ecclesiae dignioribus Titulis licet Metropolitanarum Ecclesiarum illustrentur, et condignis Favoribus attollantur.
Cumque id Statui, et Decori Ecclesiarum ipsarum maxime congruat, et pia personarum Regia Potestate fulgentium Vota requirant, in his Sollicitutinis Nostrae partes favorabiliter interponimus, ac Opem et Operam Nostras impendimus efficaces, ut illae per Nostrae Vigilantiae Ministerium votivis gratulentur eventibus, et felicia in Spiritualibus suscipiant incrementa.
Cum itaque sicut accepimus Charissima in Christo Filia Nostra Maria Theresia Imperatrix Vidua ac Bohemiae et Hungariae Regina Apostolica uti Moraviae Marchionissa inter Ejus de Orthodoxae Religionis incremento praecipua Studia pro Ecclesiasticae quoque Hierarchiae amplitudine et decore Sollicita Cathedralem Ecclesiam Olomucensem Sedi Apostolicae immediate Subjectam, et quae ad praesens Pastoris Solatio destituta existit, relicto Cathedralitatis Titulo quatenus ipsam Cathedralem Ecclesiam Olomucensem Sedi Apostolicae praefatae, ut praefertur, immediate Subjectam in Archi-Episcopalem, et Metropolitanam Ecclesiam assignatis Ei desuper ut infra Suffraganeis Ecclesiis erigere dignaremur.
Nos audito prius super hujusmodi petitione Congregationis Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium rebus Consistorialibus praepositae Consilio, et Voto, ac dilectorum Filiorum modernorum Capituli, et Canonicorum dictae Cathedralis Ecclesiae Olomucensis ad hoc expresso accedente Consensu tam pio dictae Mariae Theresiae Imperatricis et Reginae Apostolicae desiderio annuere volentes, motu proprio, et certa Scientia, deque Apostolicae Potestatis plenitudine dictam Cathedralem Ecclesiam Olomucensem, et in ea Titulum, Nomen, Denominationem, Naturam et Essentiam Cathedralitatis, ita, quod illa ex nunc deinceps perpetuis futuris temporibus Ecclesia Cathedralis esse desinat, et de caetero uti talis denominari, inscribi, censeri, et intelligi amplius nequeat, nec non dignitatem Episcopalem Apostolica Auctoritate perpetuo supprimimus, et exstinguimus, illisque sic supressiis et exstinctis dictam Cathedralem Ecclesiam per Nos, ut praefertur, suppressam et exstinctam de Apostolicae Potestatis plenitudine pari in Archi-Episcopalem, et Metropolitanam Ecclesiam Olomucensem et in ea Sedem et dignitatem Archi-Epischopalem pro uno deinceps Archi-Episcopo Olomucensi, qui Pallii et Crusic usum aliorum Archi-Episcoporum more habeat, cum Suis Capello, Sigillo, Arca, Mensa Archi-Episcopali, omnibusque aliis Archi-Episcopalibus Insigniis, et Privilegiis, Honoribus, et Praerogativis Archi-Episcopis debitis, et concessis, nec non Juribus, Jurisdictionibus, facultatibus, Praeeminentiis, Gratiis, Favoribus et Indultis realibus, personalibus, et mixtis, quibus aliae Metropolitanae Ecclesiae, earumque respective Praesules, quomodolibet non tamen Titulo oneroso, vel ex indulto aut Privilegio particulari utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, frui, potiri et gaudere possunt, eadem Apostolica Auctoritate itidem perpetuo erigimus, et instituimus, ac Nomine, Titulo, et Honore Sedis Archi-Episcopalis, et Metropolitanae dicta Apostolica Auctoritate etiam perpetuo decoramus, nec non futurum, et pro tempore existentem praefatae Metropolitanae Ecclesiae Olomucensis per Nos, ut praefertur, erectae Praesulem in Archi-Episcopum Apostolica Auctoritate praefata similiter perpetuo declaramus, Eique ut caetera Singula prout Metropolitanis in eorum Civitatibus, Dioecesibus, et Profinciis a jure indultum existit, facere, exercere, administrare, et indulgemus, ac praeterea eidem Metropolitanae Ecclesiae Olomucensi per Nos, ut praefertur, erectae, unum videlicem Brunensem nuncupandam in Moravia hujusmodi per Nos hodie sub certis modo et forma similiter erectam, et alteram Ecclesias Episcopales Oppaviensemin Silesia Superiori suo tempore etiam per Nos erigendam, earumque etiam futuros pro tempore respective existentes Episcopos pro ejusdem futuri Archi-Episcopi Olomucensis pro tempore existentis Suffraganeis, qui tanquam membra Capituli eidem futuro Archi-Episcopo Olomucensi Juri Metropolitico subsint. Ita quod Archi-Episcopus Olomucensis pro tempore existens praefatus in Brunnuensis et Oppaviensis Civitatibus, et Dioecesibus Jus Metropoliticum Sibi vindicet, nec non Brunensis et Oppaviensis Ecclesiae praefatae futuro pro tempore Archi-Episcopo Olomucensi ad omnia et Singula teneantur, et sint adstrictae, ad quae Suffraganei suis Metropolitanis Ecclesiis et illarum Metropolitanis tenentur, et obligati sunt, et judicantur, secundum Canonicas Sanctiones dicta Apostolica Auctoritate etiam perpetuo concedimus, et assignamus, ac eidem futuro Archi-Episcopo Olomucensi praefatos suos Suffraganeos consecrandi, ad Provinciales Synodos evocandi, ac cum eis etiam publica negotia terminandi, et causas quarumcunque Appellationum Sive quaerelas alias ad Eum tamquam Metropolitanum juxta Decreta Concilii Tridentini devolutas, ac alias juxta Sacrorum Canonum Statuas spectantes agnoscendi, omiaque alia et Singula, quae de Jure vel consuetudine, aut alia quoquo modo ad Archi-Episcopos, et Archi-Episcopale Munus spectare, et pertinere solent, et debent, gerendi, faciendi, et exercendi plenam et liberam ac omnimodam Auctoritatem concedimus,  et facultatem, et insuper praefatos modernost, et pro tempore existentes Capitulum et canonicos ipsius Cathedralis Ecclesiae, ut praefertur, Suppressae et extinctae in Capitulum et Canonicos ipsius Cathedralis Ecclesiae, ut praefertur, Suppressae et exstinctae in Capitulum et Canonicos dictae Metropolitanae Ecclesiae Olomucensis per Nos, ut praefertur, erectae Salvis firmis, et illaesis remanentibus, favore eorumdem Capituli et Canonicorum, ut infra subrogandorum tam jure Canonice eligendi perpetuis futuris temporibus, quoties eandem Metropolitanam Ecclesiam Olomucensem  per Nos, ut praefertur, erectam quovis modo Pastoris Solatio Destitui contigerit, personam idoneam per Nos et Romanum Pontificem pro tempore existentem praevia Electionis hujusmodi etiam pro tempore faciendae Confirmatione dictae Metropolitanae Ecclesiae Olomucensis per Nos, ut praefertur, erectae in Archi-Episcopum praeficiendum sicuti hactenus iidem Capitulum et Canonici, ut infra subrogandi Episcopum Olomucensem eligere consueverunt, quam omnibus aliis Juribus, Privilegiis, redditibus, ac caeteris quibuscunque, quibus hactenus ipsi Capitulum et Canonici, ut infra subrogandi, gavisi sunt, perindi ac si Status Cathedralitatis hujusmodi minime immutatus foret, eadem Apostolica Auctoritate itidem perpetuo substituimus, et subrogamus, decernentes, praesentes semper et perpetuo validas et efficaces esse et fore, suosque integros et plenarios effectus sortiri, et obtinere, ac ab omnibus et singulis ad quos nunc spectant, et pro tempore spectabit, quomodolibet ne futurum firmiter, et inviolabiliter observari debere, ac nullo unquam tempore ex quocuncque Capite, vel qualibet causa quantumvis  juridica et legitima etiam ex eo, quod causae, propter quas eaedem praesentes emanarunt adductae, verificatae, et justificatae non fuerint, de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vel infaliditatis vitio aut intentionis Nostrae, vel quopiam alio quntumvis magno Substantiali in excogitatio et inexcogitabili ac Specialem, et individuam mentionem et expressionem requirente defectu, seu etiam ex eo, quod in praemissis eorumque aliquo Solemnitates, et quaevis alia servanda et adimplenda Servata, et adimpleta non fuerint, aut ex quocunque alio Capite de jure vel facto seu Statuto vel consuetudene aliqua resultante seu etiam enormis enormissimae totalisque laesionis, aut quocunque alio colore, praetextu, aliqua ratione vel causa etima quantumvis justa, rationalio colore, praetextu, aliaque ratione vel causa etiam quantumvis justa, rationabili, legitima, juridica, pia, privilegiata, etiam tali, quae ad effectum validitatis praemissorum necessario exprimenda foret, aut quod de voluntate Nostra, et aliis superius expressis nullibi appareret, seu alias probari posset, notari, impugnari, invalidari, retractari, in Jus vel controversima revocari, aut ad viam et  terminos Juris reduci, vel adversus illas restitutionis in integrum, aperitionis Oris, reductionis ad Viam et terminos Juris aut aliud quodcunque Juris vel facti, aut gratiae, vel justitiae remedium impetrari, seu quomodolibet etiam motu Scientia, et potestatis plenitudine paribus concesso, et impetrato vel emanato quempiam uti, seu se juvare in judicio vel extra illud posse, neque easdem prasentes sub quibusvis similium vel dissimilium gratiarum revocationibus, Suspensionibus, limitationibus, modificationibus, derogationibus, aliisque contrariis dispositionibus per quascunque literas, et Constitutiones Apostolicas aut Cancellariae Apostolicae regulas quandocunque etiam in crastinum assumptionis Nostrae et Successorum Nostrorum Romanorum Pontificum ad Summi Apostolatus apicem etiam motu, Scientia, et Potestatis plenitudien, similibus etiam Consistorialiter ex quibuslibet causis, et sub qubuscunque Verborum expressionibus tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausulis, et Decretis etiam si in eis de eisdem praesentiubs, earumque toto tenore ac data Specialis mentio fiat, editas, et imposterum edendas comprehendi, sed semper et omnino ab illis excipi, et quoties ellae emanabunt, toties in pristinum, et validissimum Statum restitutas, repositas, et plenarie reintegratas fore et esse. Sique et non alias  per quoscunque  Judices Ordinarios vel delegatos quavis auctoritate fungentes, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac ejusdem Sancatae Romanae Ecclesiae Cardinales etiam de latere Legatos, Vice – legatos, dictaeque Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales etiam de latere Legatos, vice – legatos, dictaeque Sedis Nuntios aliosve quoscunque quavis auctoritate, potestate, facultate, praerogativa ac Privilegio fungentes, ac honore et praeminentia fulgentes sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate et auctoritate in quocunque judicio, et in quacunque Instantia judicari, et definiri debere, irritum quoque et inane, si secus super his a quoquamquavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, non obstantibus  quibusvis etiam in Synodalibus Provincialibus generalibus universalibusque Conciliis editis, vel edendis Specialibus vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, dictaeque Cathedralis Ecclesiae ut praefertur, suppressae et exstinctae etiam Juramento, Confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis Statutis, et Consuetudidinibus, Privilegiis quoque indultis, et Literis Apostolicis quibusvis Superioribus et personis sub quibuscunque tenoribus et formis, nec non cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus eficacissimis, et insolitis clausulis ac irritantibus, et aliis Decretis in genere vel in Specie etiam motu, Scientia, et potestatis plenitudien paribus pro tempore concessis et concedendis, quibus omnibus et singulis etiamsi pro illorum sufficienti derogatione alias de illis eorumque totos tenoribus Specialis Specifica expressa, et individua ac de verbo ad verbum non autem per clausulas generales idem importantes mentio aut quaevis alia expressio habenda, seu quaelibet alia etiam exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso et forma in illis tradita observata etiam inserti forent, eisdem praesentibus pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes illis alias in suo robore permansuris latissime et plenissime ad praemissorum validissimum effectum specialiter et expresse, nec non opportune et valide hac vice dumfaxat motu Scientia et potestatis plenitudien, similibus harum Serie derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc Paginam Nostrae suppressionis, excinctionis, erectionis, institutionis, decorationis, declarationis, concessionis, indulti, assignationis, facultatis, oncessionis, Substitutionis, Subrogationis, Decreti, et Derogationis, infringere, vel ei susu temerario contraire, si quis autem hoc attentare praesumpserit, Indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Ejus se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum Anno incarnationis Dominicae Millessimo Septingentesimo Septuagesimo Septimo Nonis Decembris Pontificatus Nostri anno tertio.
Deo CL Rsid. Grat. de Mente Ssmi Th. Antognetus. P. M. Hyronus

A. Benucci
M. Martinellus
S. Orsini ad L. Evge Clnius Resid. Grat.
de Mente Ssmi C. Folcari
Z. Moshienus. P. Mola
Ph. Frigerius Cap: A. Belloti Can. Cocad

Back to: 1600-1799 DOCUMENTS

Back to: CHURCH AND PAPAL DOCUMENTS