1595, octubre, 7. Frascati. Bula de aprobación de la Universidad de México, otorgada por Clemente VIII, con los privilegios de Salamanca y demás universidades hispánicas.

Clemens Episcopus, Servus Servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Ex supernae dispositionis  arbitrio gregi Dominico praesidentes, inter curas multiplicas, quas ex ministerio nostri pastoralis officii nobis incumbere censemus, illam per quam vniversitatum studiorum generalium praesertim in Indiis occidentalibus canonice erectarum statui et quieti consuletur libenter amplectimur ac ut personae in scientiis et facultatum diversis generibus invigilantes a nobis gratias, et favores reportasse laetentur nostri Pastoralis officii partes, maxime dum id Catholicorum Regum uota exposcunt favorabiliter impendimus. Exponi si quidem nobis nuper fecit Charissimus in Christo Filius noster Philippus Hispaniarum Rex Catholicus, quod iam a pluribus annis in Civitate Mexicana Novae Hispaniae in Indis occidentalibus, una studii generalis vniversitas, in qua Theologiae, et Decretorum, ac forsam aliarum facultatum, et Scientiarum lectiones habentur, de consensu praefati Philippi Regis, qui earum partium etiam dominios temporalis existit, introducta, ac ussu recepta existitit pluresque Scholares absoluto ibidem studiorum suorum cursu alii quidem Magisterij in Theologia, alii vero Doctoratus in Decretis, ac Licentiaturae, et forsam alios gradus, a Rectore et professoribus eiusdem vniversitatis pro tempore existentibus, ac forsam aliis bona fide susceperunt eisque ita susceptis, et eorum privilegiis usi fuerunt. Et sicut eadem expositio subiungebat, ut si gradus suscepti, et imposterum ibidem suscipiende, atque adeo universum Studii generalis hujus modi exercitium cum maiori Dei gloria, ac eius sanctae fidei exaltatione deinceps procedatur, idem Philippus Rex pia meditatione, ductus, et iam experientia comprobatum habens quantum universae Reipublicae Christianae praesertim apud illos nouos fidei Catholicae cultores talis vniversitas in dicta Civitate quae admodum insignis et frequens existit, utilitatis afferat plurimum cupit dictae vniversitati per nos, ut infra indulgeri. Nos Igitur consideratione praefati Philippi Regis, super hoc humiliter supplicantibus, dictae vniversitati, illusque Doctoribus, professoribus, et schoiaribus, etiam iam graduatis et nunc et pro tempore existentibus quod omnes, et singuli qui magisterii in Theologia, ac Doctoratus in Decretis, uel aliis facultatibus, seu alios gradus hactenus susceperunt eisdem gradibus, eorumque privilegiis, facultatibus, et praerogativis uti, necnon quod deinceps Rector, et seu alii Doctores lectores et professores, eiusdem vniversitatis praesentes, et futuri magisteriis, Doctoratus et Licentiaturae et bacchalaureatus, aliosque gradus tam in praedictis, quam etiam Philosophiae, et Juris Civilis aliisque facultatibus, atque Scientiis scholaribus ipsis suis loco et tempore ac cum insignibus solitis praevio, ac diligenti, ac rigoroso examine, ac servatis servandis conferre, ipsique scholares illos et alios actus suscipere, et exercere, ac tam ipsi, quam Doctores, et professores, ipsaque tota vniversitas, et studium generale eiusdem Civitatis, Omnibus, et singulis privilegijs, immunitatibus, facultatibus praerogativis, indultis, favoribus, et gratiis, quibus Salamantinae, et Complutensis, aliaeque studiorum generalium Universitates Regnorum Hispaniarum, ac Civitatis Limae in Indiis del Perú, de iure, usu, consuetudine vel privilegio, et alias quomodolibet utuntur, fruuntur, et gaudent, ac uti, frui, potiri, et gaudere possumt, et poterunt quomodolibet in futurum pariformiter et aeque principaliter ,hac absque ulla prorsus differentis, uti, frui, potiri, et gaudere, Ipsanque vniversitatem stvidii generalis Civitatis Mexicanae instar et secundum statuta consuctudines privilegia et facultates Salamantinae et Complutensis, ac Limae, aliarumque hujusmodi vniversitatum regere, exercere, et administrare libere, et licite valeant apostolica  authoritate tenore praesentium concedimus, et indulgemus, ac lícentiam et facultatem impartimur, neque Doctores, professores, et scholares, et iam ut praefertur graduatos et deinceps Graduandos, aliosque officiales et ministros eisdem Universitatis Mexicanae ab aliquo molestari, perturbari, inquietari, uel impediri posse sicque per quoscunque Iudices Ecclesiasticos et saeculares sublata eis et eorum cuilibet quauis aliter iudicandi, definiendi, decidendi et interpretandi facultate, et authoritate ubique iudicari, definiri, decidi et interpretari debere. Necnon si secus super his a quoquam quauis auctoritate, scienter, uel ignoranter, contigerit attentari, irritum, et inane decernimus. Non obstantibus praemisis, ac quibusvis constitutionibus et ordinationibus apostolicis necnon Cancellariae Aphostolicae regulis etiam de gratiis ad instar non concedendis, necnon statutis, legibus, et consutuedinibus quaruncumque Civitatum et locorum, privilegiis quoque, indultis et literis aphostolicis sub quibuscumque tenoribus, et uerborum formis, ac clausulis in contrarium forsam qomodolibet concessis aprobatis quibus omnibus etiam si d illis specialis, specifica, expressa non aut per clausuras generales idem importantes mentio habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc seruanda foret eorum tenores, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso inferentur praesentibus pro expresis habentes illis alias in suo robore permansuris hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, indulti, impartitionis et decreti, vel derogationis infringere, uel ei a usu temerario contraire, si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Tusculi Anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo nonagesimo quinto. Nonis octobris Pontificatus nostri Anno quarto.

papalencyclicals.net/Clem08/clem8exsuper.htm

Back to: 1400-1599 DOCUMENTS

Back to: CHURCH AND PAPAL DOCUMENTS