1333-12-02- SS Ioannes XXII – Bulla

 1333, diciembre, 2. Aviñón.  Bula de Juan XXII en que concede a la Universidad de Salamanca que la colación de grados sea aneja al maestraescuela catedral.

Joannes episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.  Summa providit altitudo consilii provideque disposuit ut in filiis hominum divinarum et humanarum rerum cognitio haberetur, sine qua recte ipsorum vita non regitur, donec perveniatur ad metas stadii hujus lucis.  Per exercitium quippe lectionis cum vehementi applicatione animi reperitur sapientiae ac scientiae margarita.  Propter quod legis annectae veneranda moralitas generalia studit litterarum et illis etiam insistentes laudabiliter consuevit specialibus afferre privilegiis et praecipuis favoribus communire.  Nuper siquidem ex tenore petitionis dilcctorum filiorum rectorum, universitatis, doctorum et scholarium studii civitatis Salamantinae ac ipsius universitatis ac consilii civitatis ejusdem, nobis oblatae percepimus quod felicis recordationis Alexander papa quartus praedecessor noster studio praedicto per privilegium speciale concessit quod hii qui in praefato studio in quacumque facultate legitimo examine praecedente inventi forent idonei et approbati ad legendum, in quolibet generali studio, Parisiensi et Bononiensi studiis dumtaxat exceptis, in facultate ipsa pro qua ibi semel examen subirent, sine iterato examine possent regere, contradictione cujuscumque aliquatenus non obstante; quodque pro eo quod idem praedecessor certae personae examinationem et approbationem eorum qui in facultatibus quibus student scientiae bravium assequuntur eisdern impertiendi magistratus et doctoratus insignia et honorem ac regendi et docendi licentiam non commisit, honori dicti studii multipliciter derogatur.  Quare nobis praefati rectores, universitas et consilium humiliter supplicarunt ut pro bono reipublicae providere in hac parte ipsis et dicto studio per speciale privilegium de apostolicae sedis clementia et benignitate solita dignaremur.  Nos igitur praedictum studium florere ac fructificare illudque concrescere nunc et successivis temporibus affectantes, carissimi in Christo filii nostri Alfonsi regis Castellae illustris, qui nobis super hoc pluries humiliter supplicavit, ac eorumdem rectorum, universitatis et consilii devotis supplicationibus inclinati, cum praedicti universitas jurisdictioni scholastici ecclesiae Salamantinae qui est pro tempore ab antiquo subjecti fuisse ac esse noscantur, praesentium auctoritate statuimus et ordinamus atque concedimus ut dilectus filius scholasticus ipsius ecclesiae qui nunc est et is qui pro tempore fuerit, possit per se vel alium seu alios dare licentiam regendi ubique ac insignia hujusmodi et honorem concedere illis qui reperti fuerint in studio praedicto idonei in qualibet facultate, in qua ibidem semel examinati et probati exstiterint sub legitimo examine juxta modos et ordinationes, solemnitates et consuetudines quae in talibus et aliis studiis generalibus observantur.  Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum statuti, ordinitionis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire.  Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Avenione quarto nonas decembris pontificatus nostri anno decimooctavo.

AUS: Bulas Pontificias, orig. perg.; cops.: ms. 210 fol. 34, ms. 211 fols. 44v.-45v., ms. 212 fol. 7. AVR: Reg.  Avin. 45, fol. 161.  Ed.: Documentos referentes…, 1885, págs.  IX-XI; AJO, CUH, I, 1957, n. LIII; BELTRÁN DE HEREDIA, Bulario, I, 1966, n. 28, de quien se ha tomado el texto.

papalencyclicals.net/John22/j22summa-l.htm

Back to: 1000-1399 DOCUMENTS

Back to: CHURCH AND PAPAL DOCUMENTS